A. Sequitur dolus mundi.
Cari fratres, servi dei,
Vos perturbant verba mei, Sed audite propter deum Flebilem sormonem meum. Mundum dolens circuivi, Fidem undique quesivi: Ubicunque fidem quero, Vel in plebe vel in clero, Vel in claustro vel in foro, Ubi fides sit ignoro. Fides nullibi apparet, Totus mundus fide caret, Filius non servat patri Fidem neque frater fratri: Hew de sede sua ruit Fides que tam firma fuit, Nam pro ea iam nune dolus Triumphat in orbe solus Tam potenter et tam dire, Quod nemo possit contra ire. Quicquid dolus iubet esse, Hoc implere est necesse. Clerus populusque totus Dolo subiacet devotus. Dolus papam, cardinales Et episcopos totales Fregit et ubique reges. Dolus glozat iura et leges, Dolus omnia pro voto Disponit in orbe toto. Qui cum dolo conversantur, Hij sunt qui principantur, Sed qui vere dolum nescit, Est abiectus et rubescit Et vocatur ydeota Nec est dignus una yota. Prelati ecclesiarum Dolum valde habent carum, Nam per eum prebendantur Et potenter dominantur. Estimo a sensu meo Quod prebendas non cum deo Pure dant, sed mens est sibi: Da mihi, tunc dabo tibi. Sic ad invicem colludunt, Atque pauperes excludunt. De egenis nil curatur, Qui redonant, illis datur. Hew quam ob rem non attendunt, Quod sic bona Cristi vendunt, Que precepit deus dari Gratis et non venumdari. Simonisant, nec est equm, Quod mercedem servant secum. Mirov quidnam respondebunt. Ante deum dum parebunt Responsuri de re gesta, Si sit vilis vel honesta. Ibi genus res honores Nemini sunt adiutores, Sed hic qui bona fecerunt, Illi soli salvi erunt. Attendatis vos prelati, Quanta opportebit pati Post hanc vitam pro peccatis, Ideo que iusta sunt agatis. Curati et sacerdotes Possidentes amplas dotes. De salute animarum Subditorum curant parum. Nichil curant quam habere Et hominibus placere. Non advertunt iam clamores Pauperum sed claudunt fores. Sic nec subditis ut debent, Formam bone vite prebent, Sed per pravos suos mores Multos ducunt in errores. Canones regule vocantur. Hinc canonici dicuntur, Eo quod sub regulari Vita debent famulari Cum devocione deo. Modo nil curant de eo, Sed libencius ad forum Currunt quam frequentant chorum. Vestes militares ferunt, Nichil quam mundana querunt, Non inparciuntur dignis Sua bona, sed malignis. Quicquid eis superesset, Hoc pro deo dandum esset, Modo habent tam avarum Cor, quod nichil dant vel parum. Item qui in claustris degunt, Juxta normam se non regunt. Vestes deferunt claustrales, Sed in mente non sunt tales, Quia sub veste religiosa Latet eis mens dolosa. Rixas lites et rancores Habent inter se maiores Monachi et moniales Quam persone mundiales. Item monachi mendicantes Quasi omnes sunt plebemvexantes. Apparent quasi sint devoti, Cum sint in se nequam toti. Metunt ubi non severunt, Semper plus quam sua querunt, Oves alienas tondunt Et parrochiales confundunt. Dantibus applaudunt care, Sed qui nichil possunt dare Vel eis implere manum, Illos mittunt ad plebanum. Pulchre applaudare sciunt: Qui credunt decepti fiunt. Per verborum apparatum Aures opprimunt magnatum. Valde diligenter notant, Ubi divites egrotant. Ibi currunt nec cessabunt, Donec ipsos tumulabunt, Sed ad tumulos miserorum Nullus ire vult eorum. Puto vere quod prodesset, Si in mundo nullus esset Monachus aut monialis Sive secta beginalis. Postquam tantum accreverunt, Lex et fides perierunt, Et tocius mundi status Est in pravum commutatus. Utrum culpa sit eorum Novit conditor cunctorum. Cesar, reges, marchiones, Duces, comites et barones, Omnes principes terrarum Possident de fide parum. Inter omnes vix est unus, Qui non respicit ad munus, Et iusticiam transponunt Pro eis qui munera donunt. Per superbiam et gwerram Dissipant ubique terram, Magis querunt cristianos Debellare quam paganos. Non verentur nec formidunt Quod innocuos occidunt: Cur tam diu sinit deus, Quod iustum occidit reus! Quondam milites secuti Erant ut per eos tuti Essent vidue, pupilli, Clerici, nunc autem illi Tales minime defendunt, Sed predantur et incendunt. Cor eorum magis pronum Est ad malum quam ad bonum. Cives, nobiles, communes, Raro dolo sunt inmunes. Nobiles iniuriantur, Cives vero fenerantur. De his omnibus vix ullus Est fidelis sive nullus. Naute maris et coloni, Qui quondam fuerunt boni, Sic pervertit cos dolus, Quod vix est unus iustus solus. Item mundi mercatores, Qui sunt nisi fraudatores? Semper fallere pretendunt, Sive emunt sive vendunt. Deum sanctosque periurant, Et mentiri parum curant. Quando boni nummi vadunt, Statim eos igni tradunt, Et quod manet pagamentum, Scarra est et non argentum. Sic confundunt mundum totum. Istud est ubique notum. Pondus, numerus, mensura, Simul omnis mercatura, Sic per eos sunt infecte, Quod vix unus agit recte. Nisi deus opem prestat, Jam perire mundum restat. Tot et tanti sunt reatus, Quod tam pravus est iam status: Natus ante annos mille, Vere felix fuit ille. O quam venenosa pestis, Veneratur falsus testis Fur, periurus, latro, mechus, Homicida tantum decus, Habentur tam quam probi viri. Quicquid possunt nunc acquiri Sive bene sive male, Est hominibus equale, Nullus dimittit hos gestus, Quantumcunque sit honestus. Nemo facit hoc quod debet. Alteri nemo hoc prebet, Quod habere vult ab eo. Nemo curat iam de deo, Nemo tenet iam Uriam, Nemo vadit rectam viam, Nemo novit misereri, Nemo curat confiteri, Et quamvis confiteantur, Inde parum emendantur. Jam nec populus nec clerus Vult esse in facto suo reus. Licet perversi fratres eramus, Tempus est ut nunc redeamus. Tempus est nunc convertendi, Tempus est nunc penitendi. Tempus est nunc redeundi Ab errore falso mundi. Tempus est nos emendandi, Vere tempus est plorandi. Scimus quod pertransit hora: Redeamus sine mora. Redeamus, ne tardemus, Vitam nostram emendemus. Nemo debet desperare, Nemo debet dubitare, Tam misericors est deus: Nullus vivit tantus reus, Quin si veniam precetur, Deus ei miseretur. Amen. Explicit dolus mundi per f. hiohannem anno etc. lxxiij° In Guntirszbergk.
Schließe Fenster |